Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

11 Egone quaeris, inquit,inquit N inquam quid sentiam? quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam virtutis expertemexpertem virtutis BE aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque firmare, firmare affirmare (adfirmare A). 'Aut confirmare cum Or. scribendum est aut potius firmare, cui ex altero verbo (adiuvare) praepositio adhaesit' Mdv. quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici. quod si ita sit, curcur N om. ABERV opera philosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque virtutem non magno aestimandam putem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme