Book 3
51
quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum, gloriae, divitiarum, similium rerum 'ipsius Ciceronis in scribendo lapsus' Mdv. similium rerum in usu O. Heinius in Fleckeis. Annal. Philol. XCIII, 1866, p. 246 aliaalii AR autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item. hinc est illud exortum, quod Zeno prohgme/non, contraque quod a)poprohgme/non nominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem huius verbiverbi (post huius) om. A faciendi Zenonis exponere.