Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

46 ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.anteponent Bentl. Mdv.; anteponentur A RN V anteponerentur BE Nec vero satis acute dicunt:
47 si bona valitudo pluris aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt valitudinis aestimationem spatio iudicari, virtutis oportunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc esse dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem longum esseesse longum BE quam brevem. non vident alia brevitate pluris aestimari, alia diuturnitate.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme