Book 3
42
An vero certius quicquam potest esse quam illorum ratione,illorum ratione Lamb. illo ratione (rōe R) AR illa ratione BEV illa ratio est N qui dolorem in malis ponunt, non posse sapientem beatum esse, cum eculeoequuleo R torqueatur? eorum autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe cogit ut in omnibusut in omnibus NV uti noiibus R uti nominibus ABE tormentis conservetur beata vitabeata vitaz ARN vita beata BEV sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt eos pro patria quam qui levioreleviori BE de causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem aut minorem.
43
Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum.