Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

40 Ne tu, inquam, Cato, verbis ante aut post verbis excidisse videtur uteris illustribusinlustr. A et id, quod vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim esse quosdam, qui quavisquavis dett. quāvis ABE quamvis RNV lingua philosophari possint; nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor. quare attendo te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur rectissimerectissime igitur BE mihi videris et ad consuetudinem nostrae orationis vitia posuisse contraria. quod enim vituperabile est per se ipsum, id eo id eo ideo E io R ipso vitiumvitium dett, vitio nominatum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin kaki/an malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium contrario nomine opponitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme