Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

37 quam vero utilitatem aut quem fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea quae versanturversentur BE in caelo? add. ('videtur Cicero scripsisse ea quae versantur in caelo id esi corpora caelestia') Mdv. quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis se contra studia naturae tam add. Se. vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et et aut BE pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum, aut Africanorum pro aut Africanorum 'scribendum videtur ut Africanorum, quod iam Goerenzio in mentem venit' Mdv. aut eius, quem tu in ore semper habes, proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omnique om. A virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens nulla animo afficiatur voluptate?
38 quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis animo aequo videt eum, quem inpure ac flagitiose putet vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves, futtiles? quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsamipsam non BE per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat? Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit, quam et honesta expetenda per se et eodem modo turpia per se esse fugienda.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme