Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

31 sed sunt tamen perabsurdi et ii,ii V hi (hij) qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, et qui, add.O.Heinius in Fleckeis. Annal. Philol. XCIII, 1866, p. 252; Mdv. ut ut aut BE quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos firme sustinere. his singulis copiose responderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent. quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae sint secundum naturam, fore ut add. Lamb. tollatur omnis ea, quae quaeratur laudeturque, prudentia?
31 Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sintsint Mdv. sunt reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme