Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

20 Progrediamur igitur, quoniam, quoniam qui ideo BE (discerpto, ut vid., quo in qi io cf. ad p. 104,24 et ad p. 31, 25) inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur. sequitur autem haec prima divisio: Aestimabile esse dicunt—sic enim, ut opinor, appellemusappellemus Bentl. appellamus— id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi a)ci/an vocant,illi ... vocant Pearc. ille ... vocat contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium. initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint contrariaque item reicienda, primum primum primum enim BE ('suspicari aliquis possit enim ortum esse ex hominis' Mdv.) est officium—id enim appello kaqh=kon—, ut se conservet in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint, pellatque contraria. quaqua AVN2 que BN1 q(= quae) ER inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi,intelligi BE intellegit A intelligit RNV quid sit, quod vere bonum possit dici.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme