Book 2
108
animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gratulatoranimo voluptas ... gratulatur (v. 27) del. Brem. laetior sit quam is, cui gratulatur. Sed dum efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo voluptates percipiat omnibusque partibus maioresmaioris ABEN1 quam corpore, quid occurrat non videtis. animi enim quoque doloresanimi enim dolores quoque Mdv. percipiet omnibus partibus maiores quam corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam.
109
Quare aliud aliquod,aliquod Lamb. aliquid Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaequequaeque N2V quaque ABER quamque N1 natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile ut add. C. F. W. Mue. appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo civitatis imitantur;