Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

99 Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptumscriptum epistula (epla B) BE ab Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis. ita redarguiturredarguitur edd. redarguetur ipse a sese, sese se A convincunturqueconvincunturque Dav. vincunturque ABEN vincuntur V veneantur que R scripta eius probitate ipsius ac moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme