Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

97 non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit,despexit BEN quaesivit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitia et inet in ARNV et BE victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo. beatus add. Mdv. sibi videturvidebatur BE esse moriens. magna laus. 'Compensabatur', inquit, cum summis doloribus laetitia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme