Book 2
92
Verum esto; consequatur summas voluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iisiis Mdu. his AER hys B hijs NV beata vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alteralter A2BEN aliter A1R alr (= aliter) quam V Epicurus, beatum esse describit his fere verbis: cum corpus bene constitutum sit et sit exploratum ita futurum. an id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hocse hoc A2 E (h'), se haec A1 se hic B se hee R se se hec N sese V habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum?vesperam R vespm V dolor ergo,go (= ergo) ARNV igitur BE id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare in beata vita summi mali metus?