Book 2
81
Et quidem iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei etEpicurei et Lamb. et epicurei A et epicurij N1 epicurei (epicuri E) sunt BE epicurei RV epicurij N2 fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed sed se A1BER officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere.