Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

75 Verum esto: verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. rem videlicetvidelicet P. Man. vides difficilem et obscuram! individua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est,nota est omnibus A a nobis intellegi non potest? quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit voluptas scire—est enim iucundus motus in sensu—, sed etiam quid eam tu velisvelis tu eam BE esse? tum enim eam ipsam vis, quam modo ego dixi,dixi ego BE et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam summam voluptatem, quoquo ARN qua BE cui V Mdv. ('quo et qua orta puto ex quoi') addi nihil possit; eam tum adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme