Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

62 Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitushabitus est BE iudex durior, dicere consessoriconfessori BERV censori N solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit, sic a me satis datum est testium. Quid enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses,retulisses fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus.
63 At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquemaliquem cumulatum BE plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior autmiseriorum aut BE superiore illo beatior;beatiorum BE beatiore R deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem!

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme