Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

5 atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem sive extremum sive ultimum definiebas definiebas p. 13, 14 sqq. (cf. p. 5, 25 sqq.); 19, 3 sqq. id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses aut quod esset natura adpetendumadp. AR app aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc idem,nunc om. R (Modo aū = autem idem), N (Modo idem), V nisi molestum est, quoniam quoniam quō A quo BE tibi non omnino displicet definire definire diffinire N2V finire et id facis, cum vis, velim definias definias definiri R quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.
5 Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptasquaeso Gz. quasi A1BE quam A2 qua fit R; om. N (ubi de quo ... voluptas excid. et in mg. add.), V nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?
6 Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer habere bene cognitamcognitam bene BE voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme