Book 2
44
cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam vim, populus cum illiscum illis populus BE facit. quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum earum eadem R ea rerum aut eā rem rerum Nonius comparatione positum putat. homo ... positum putat Non. p. 282 ego autem existimo, si honestum esse aliquidaliquid esse BE ostendero, quod sit ipsum vi suavi sua NV in sua BER sua vi A propter seque expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi nisi n u (n = nisi, u = ubi) R memoria forte defecerit.