Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

36 Nam quod ait ait p. 13, 24—14, 4 sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, cum add. Lamb. privatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii—in quo frustra iudices solent,solent iudices BE cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non additonihilo magis hoc non addito = nihilo magis hoc omisso vel hoc tamen addito illud est iudicatum—. quidQuid N (corr., ut vid., ab alt. man. ex quod); quod (etiam A eodem compendio quo p. 51, 10 et 53, 25) iudicantiudicant Ern. iudicat (etiam B) sensus? dulce amarum, leveleve etiam BE asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum.
37 aequamaequam ed. Ascens. quam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari riterite potest appellari BE sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci,loci ei B non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme