Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

28 Sed haec quidemquidem VN2 quae (que) liberius ab eo dicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepevehementius sepe BE vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, ubi erubuit—vis enim estdeinde enim ubi erubuit vis est BE permagna naturae—, confugit confugit cum fugit NV illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'. Quid, quod res alia tota est? Reperiamrepperiam A multos, vel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quidquid Se. quiquid B quicquid AERN quitquid V velim, facile persuadeam. quid ergo dubitamus, quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit maximus? cur id nonnon id A ita fit? Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme