Book 2
27
sed hoc sane concedamus. contemnit enimenim om. BE disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidemet quidem ARN equidem BEV illud ipsum non nimium probo et tantumtantum A tamen (tn = tamen, pro tm = tantum) patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas, quin quin qui N1V qui non BE recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsamrem ipsam (ips in ras.) N remissam BERV remissionem A prorsus probo,probam A1 reprobo A2 elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam, cum de avaritia, cum de intemperantia, cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset.