Book 2
2
sed et illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim percontandopercontando A2 percun- tando NV percunctando A1BE per cunctando R atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, ea haec R quae ii ii hi BER hii A hij NV respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilasarchesilas A acesilaos N achesilas V eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eumeum om. RNV qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiametiam om. BER in Academia. ubi enim is, qui audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi viderisibi aliquid (aliquit E) videri BE aliquid videri sibi V dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus.