Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

24 ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset—nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia parvi id duceret. O lapathe, ut iactare, nec es satisnec es satis Lachmann. ad Lucret. p. 29; ne cessatis ABEN necessarii R1 necessatis R2 necessitatis V cognitu' qui sis! In quo cognitu del. edd. Laelius clamores sofo\s ille solebat Edere compellans gumiasguimas BE ginnas R ex ordine nostros. praeclare Laelius, et recte sofo/s, illudque vere: O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit. Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in istaisto ARNV Consumiscū sumis A1 squillasquulla AN1. atque acupensereacupensere RKl. acip. edd. vett. accubans aere ABRV accubant aere E accubas aere cum ras. super as N cum decimano. is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen nonnon om. ABER negat libenter cenasse umquam Gallonium— mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevitsecernit dett. a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme