Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

21 Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum.
21 At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis.
21 Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?
22 sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edintedint Mdv. edient A1RN edent A2 edant V om. BE de patella, deinde ita mortemmortem ita BE non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: Si gravis, brevis; si longus, levis. Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme