Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 1

55 Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus—itaque concedo, quod modo dicebas, cadere causa,cadere causa Vict. cedere causae (cause) si qui e nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos—, quamquam autem et laetitiam nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat,afferat A2 afferet A1BER afferret NV eorum tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo, animo cf. v. 20 sqq. cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquodaliquid ABE aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.opinamur R quod idem licet transferre in voluptatem, ut ea ea eo B maior sit, si nihil tale metuamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme