Book 1
39
At etiam Athenis, ut e patreepatre AN audiebam facete et urbane Stoicos irridente,irridente R arridente statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum: 'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?'—Nihil sane.—'At, si voluptas esset bonum, desideraret.'—Ita credo.— Non est igitur voluptas bonum. credo ita B (desideraret — voluptas bonum om. E) Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, necnec ulla par A ut ulla pars BE ulla (om. nec et pars) RN illa (om. nec et pars) V manus esse contenta posset nec ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret, id in voluptate est.