Book 1
38
itaque non placuit Epicuro medium esse quiddamquiddam A quoddam inter dolorem et voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur,videretur N (?), Rath.; videtur cum om. R cum omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnisomnis Morel. omni autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.