Book 1
27
Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. quam ob rem dissentientium inter se reprehensionesreprehensiones dissenciencium inter se BE non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.
28
Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim.
28
Anan dett. at ABENV ad R me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec dicturum fuisse?
28
Utrum igitur percurriutrum ergo qui percurri B utrum qui percurri E utrum igitur inquit per- curri A2 omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est?
28
Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu.
28
Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem et quidem equidem BEV tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam.
29
Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.