Book 1
18
Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex quaex quo AREN quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa individua et solida corpora ferri deorsumdeorsū (cum ras. post ū) N suo pondere ad lineam, ad lineam adlimam A1 ad lunam R ad lineam (ne ex corr.) N hunc naturalem esse omnium corporum motum.