Thesauros Literature Philosophy Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum Cicero, Marcus Tullius

Book 6

50 sed quid ego de me loquor, qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam ipse fortasse in huius saeculi errore verser? M'. Manilius patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit? habuit enim aediculas in Carinis et fundum in Labicano. nos igitur divitiores, qui plura habemus? utinam quidem! sed non aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur pecuniae modus.
51 non esse cupidum pecunia est, non esse emacem vectigal est: contentum vero suis rebus esse maximae sunt certissimaeque divitiae. etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur!
52 qua praediti qui sunt, soli sunt divites. soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt: inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
← Previous 5 / 5

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme