Thesauros Literature Philosophy Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum Cicero, Marcus Tullius

Book 6

48 si censenda nobis sit atque aestimanda res, utrum tandem pluris aestimemus pecuniam Pyrrhi, quam Fabricio dabat, an continentiam Fabricii, qui illam pecuniam repudiabat? utrum aurum Samnitium an responsum M'. Curii? hereditatem L. Pauli an liberalitatem Africani, qui eius hereditatis Q. Maximo fratri partem suam concessit? haec profecto, quae sunt summarum virtutum, pluris aestimanda sunt quam illa, quae sunt pecuniae. quis igitur, si quidem, ut quisque quod plurimi est possidet, ita divitissimus habendus est, dubitet quin in virtute divitiae sint? quoniam nulla possessio, nulla vis auri et argenti pluris quam virtus aestimanda est.
49 o di inmortales! non intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia. venio enim iam ad sumptuosos, relinquo istum quaestuosum. capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex meis; illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus: ex meo tenui vectigali detractis sumptibus cupiditatis aliquid etiam redundabit. uter igitur est divitior, cui deest an cui superat? qui eget an qui abundat? cuius possessio quo est maior, eo plus requirit ad se tuendam, an quae suis se viribus sustinet?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme