Book 6
44
animus hominis dives, non arca appellari solet. quamvis ilia sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo; etenim ex eo, quantum cuique satis est, metiuntur homines divitiarum modum. filiam quis habet, pecunia est opus; duas, maiore; pluris, maiore etiam; si, ut aiunt Danao, quinquaginta sint filiae, tot dotes magnam quaerunt pecuniam: quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus. qui igitur non filias pluris, sed innumerabilis cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo divitem, cum ipse egere se sentiat?
45
multi ex te audierunt cum diceres, neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest: ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis. iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit, ut expleas id quod exoptas. itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.