Thesauros Literature Philosophy Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum Cicero, Marcus Tullius

Book 5

36 an ille mihi liber, cui mulier imperat? cui leges inponit, praescribit, iubet, vetat quod videtur? qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? poscit, dandum est; vocat, veniendum; eicit, abeundum; minatur, extimescendum. ego vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum puto. atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant. at sumus inquit principes civitatis. vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis;
37 sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent. magna inquit bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui. gere igitur animum laude dignum: Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti; mitto unde sustuleris, quo modo habeas: intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme