Thesauros Literature Philosophy Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

24 nihilne igitur interest—nam hoc dicet aliquis—patrem quis necet anne servum? nuda ista si ponas, iudicare qualia sint non facile possim. patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt: ergo et parenti non numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest. causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.
25 illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in re publica conlocavit; multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est. sed nos in vita non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat spectare debemus: quicquid non oportet scelus esse, quicquid non licet nefas putare debemus. etiamne in minimis rebus? etiam, si quidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere possumus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme