Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
108 Alterum est quod negatisnegantis A1B1 actionem ullius rei posse in eo esse qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim videri oportet,oportere Bai. in quo sit sit est Reid etiam adsensus (dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) — tolli autem omnia si visa tollantur. hac de re in utramque partem 5et dicta suntsint A1 et scripta multa †vide superiore†,superiora A2NB2; vide sup. del. Dav.; multa, et oratione quidem multo ut vides uberiore Pl. sed brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatumcredoque ... scribenti ut H. ... exanclatum Non. p. 107 (exanclare) a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme