103
Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudinessimilitudines Ven. 2 diss. et sim. Pl. ut aliae probabiles videantur aliae contra. id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse. itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam.
104
quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.ait A2B A 1 id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere possit.possit NF2 -set AB †nec ut† placeat eumnam cum Lbm. et cum Dav. sed cum Ha. hoc cum Pl. qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri tamen et agere aliquid, reliquitrelinqui Dav. an relinquit? eius modi visa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogatiinterroganti Ven. in utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu; neque tamen omnia eius modi visa adprobariapprobat dett. Man. -bavit Ha. sed ea quae nulla re inpedirentur.