99
Duo placet esseCarneadi genera visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae percipi possint alia quae non possint, in altero autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia. lacunosa V1V, suppleta ab A2A3 et V2, ut haec esse quae ... non probabilia in A, alia uisa (4) ... alia non in V correctorum tantum fide stent; alia quae non possint (sic V2, a. q. percipi n. p. A2B2) om. etiam B1 itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa. Etenim contra naturam esset, si probabile nihil esset; sequitur add. Fc; n. est pr. n. esse: et s. Chr. sequetur Ha. sequeretur enim Lb. omnis vitae ea quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque cf. p. 43, 4 et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit — sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeretofferret A1V1B1 quod sit probabilitati illi contrarium, uteturuteretur A 1V1B1 eo sapiens, ac sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.