Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
96 Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: 'si dicis nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem nunc lucere et verum dicis; add. Man. (nunc add. Dav.) lucet igitur'? probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis, aut ars ista nulla est. videvide Man. uideo AVB ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'si dicis te mentiri mentiris -ri A1V1B1 verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis; mentiris igitur'. qui potespotest A1VB1 hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid enim faceret huic conclusioni 'si lucet, lucet; add. A3V2 lucet autem; lucet igitur'? cederet scilicet; ipsa enim ratio conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt 'si mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur'? hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui igitur magis illud? si ars si ratio si via via uita B1 A 1 si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme