81
'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingentaoctoginta M (cf. Plin. nat. 7, 85) stadia quod abesset videbat.' Quaedam volucres longius; responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. dicitdicet dett. Asc. me acrius videre quam illosillos dett. Ven. ullos AVB2 -us B1 pisces fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt; ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur. 'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tamtamen AV1B querererquererer Ald. quereretur V2B2 quaer- AV1B1 cum deo quod parum longe quam quod falsum viderem.viderem Ald. -ret AVB videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur ita videatur; quam ut maxime inveneris,inueniris A1V1B1 quod haut scio an non possis, non tu verum testem tu te Lb.; te testem Dav. habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.