7
Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui ** dicere quaeomnes dicere quae uid. A2V2 o. d. qui scire sibi uid. Vm; se scire arbitrantur Ha. docere se profitentur Pl. videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare. Quamquam nostranostram V1B1 A 1 quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus. etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus. neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut inuti in B utramque partem dicendo et audiendo elicianteliciant M eliceant AVB et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;