Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
70 Unde autem subito vetus Academia revocata est? nominis dignitatem videtur, cum a re ipsa descisceret, retinere voluisse. quod erant qui illum cf. Plut. Cic. 4,2 Aug. c. Acad. 2,7,15 gloriae causa facere dicerent,facere dicerent Camer. facerent AB fecerunt V sperare etiam fore ut i qui se sequerentur AntiochiiAntiochii Ald. (-ei Asc.) -chi AVB vocarentur; mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia; haec Academicorum est una sententia quam reliquorum philosophorum nemo probet. itaque cessit, et ut ii qui sub novisnovis Fab. nubes AVB solem non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.interim ille ... A. viam s. e. Non. p. 65 (maeniana)
71 quoque solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum — qui ex illius commutata sententia dooere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse quod non eodem modo possit aposset a Mue. falso, is curavit quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo ceteri sumerent. Sed cf. p. 83, 14. 95, 6 cum hoc alio loco plura; nunc ad ea quae a te Luculle dicta sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme