Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
69 Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu ut constaretconstet Pl. diutius didicisse neminem, et scripsit de iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantiainconstanta AB levatur auctoritas. quis quam del. Lb. enim iste dies inluxerit quaero, qui illi ostenderit eam quam quam del. A2V2B2 multos annos esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit aliquid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid eum MnesarchiMnesarchi dett. Rom. innesarchi B1 -ci V1 inesarci A1 -chi A2 nesarci V2 paenitebat, quid Dardani; qui erant Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme