Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
66 qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim?inuenirim A1B sed ut hoc pulcherrimum esse iudico,iudico Ern. -cem AVB vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente. ego vero ipse et magnus quidamquidam man. -dem AVB sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo,derigo Mue. non ad illam parvulam Cynosuram,cynosyram AV1 cin- B2 icn- vel ycn- B1 qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto', Cic. Arat. frg. 7 (nat. deor. 2, 106) ut ait Aratus, eoque directiusderectius Mue. gubernant quod eam tenent quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe' Arat. ut v. 13 — sedsed ad A2B2 Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiorelatiores Reid specie non ad tenue limatas;elimatas A2B2 eo fit ut errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, seddixissed A1 -et B1 de sapiente quaeritur. Aug. c. Acad. 3, 14, 31 clamat Cicero se ipsum maguum esse opinatorem sed des sapiente se quaerere visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum etiam adsentior. nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere. sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius. Quid quid del. A2B2 igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iamiam enim A2B iam del. V2 (mox referam me ad ordinem), haec primum conclusio quam habeat vim considera:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme