Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
51 quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eius- dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus.perspicuitatem ... dicamus non. p. 139 (mordicus) quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum. num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse 'visus sum mihi cum Galba ambulare'? Enn. ann. 6 at cum somniavit ita narravit 'visus Homerus adesse poeta', Enn. frg. var. 45 idemque in Epicharmo 'nam videbar somniare med egomed ego Man. me et ego AVB memet Gul. ego memet Leo Gesch. d. röm. Lit. 1, 200 n. 7 esse mortuum'. itaque simul ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme