Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
44 si enim dicent ea de quibus disserentdisserant Ern. se dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi is quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisainsa dett. Man. uisa AVB et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum sumpseras tamquam interesset: ita priorepriori A2VB2 posterius, posterioreposteriori A2V2B2 superius convincitur.conuincitur Pl. coniungitur AV1B non i- V2

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme