43
Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt remotissimam. definitiones enim et partitiones et horumharum Lb. luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesquedissimilitudines om. AB, que del. A2 et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si cum aliquid definierintdefinient B roget eos quispiam num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet:quam iubet A1VB1 si posse dixerint, quid enim del. Asc. 2 dicere habeant cur ila vera definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel illa vera†vero V1 a vero V2; vel om. dett. Dav. vel illa del. Kay. vera om. Ven. vel vera del. Ha. definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod minime illi volunt. Eadem dici poteruntpoterunt M2 -rint A2B potuerint A1V in omnibus partibus.