41
Quae autem sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse; et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non posse alia talia esse ut percipi possint alia utalia aut A1V1B1 non possint. reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse.
42
haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducunturdicuntur A1V1B1 a sensibus et ab omni consuetudine, quamquae Dav. obscurari volunt; tum perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. haec autem universa concidunt etiam minutius. ut enim de sensibushesterno sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non posse conprendi.