29
Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me do/gma dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari,fluctuare V2 praesertim cum in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi; cogniti incogniti; quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae visavisa Ha. uis AVB accipi oporteret quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quoexinquo B1 omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esseesse del. A2 initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;haecautem habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint abhorrere a sapientia plurimum. hoc igitur modo potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiae — si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis — sit ut opinor dictum satis.