Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
23 Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et conprendi multa posse. in quibusquibus percipiendo et conprehendendo solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam 5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde natanacta AB necta V1 sit aut quo modo. quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimetaestimat A1VB1 aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisini B1 is rebus adsensus sit quae falsae esse non possint.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme