Thesauros Literature Philosophy Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
22 quod si essent falsae notitiae (e)nnoi/as enim notitias appellare tu videbare) — si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discernidiscerne B1 A 1 non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus?uidemus A1VB1 Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnisomnem Wa. omnes qui A1B1 omnis qui V1 vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo conprehendit et tenet? Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una autaut A2b et A1V duabus sed ex multis animi perceptionibus constat? quam siquas Wa. subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus,negauimus A1V1B1 sed cum alterum percepta et conprehensatenere videmusuidebimus Lb. alterum non item. cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo autaut A2 autem A1VB geometresgeometris AV1B cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus; quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. quid enim est quod arte effici possitposset AV1B nisi is qui artem tractabit multa perceperit?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme