18
Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo,Catuli ex 'antiquo libro' Man. et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat. cum enim ita negaret quicquam esse quod conprehendi posset (id enim volumus esse a)kata/lhmpton), cf. p. 17, 8 si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro famtasi/a| verbum satis hesterno sermone trivimus) — visum igitur inpressum s. cf. p. 64, 21 ss. diog. L. 7, 50 effictumqueeffictumque dett. Ven. 2 -fec- A1V1B1 ex eo unde essetesset A2V2 esse A1V1B quale esse non posset ex eo unde non esset (id nos a ZenoneAC. III 11–13cf. Aug. c. Acad. 2,5,11 qui (Zenon) ait id verum (immo visum) percipi posse quod ita esset animo impressum ex eo unde ... unde non esset definitum rectissime dicimus; qui enim potest quicquam conprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum esse possit?) — hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur nihil posse conprehendi. ita inprudens co quo minime volt revolvitur. Quare omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamusreteneamus A1V1 recten- B 1 eam definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi optinemus, percipi nihil posse concedimus.